- CURRU vehi
- CURRU vehicum aliquo Procerum, magnus honor habitus. Vopiscus, initiô Aureliani, Hilaribus, quibus omnia festa et fieri debere scimus et dici, impletis sollemnibus, vehiculô me suô et iudiciali carpentô Praefectus urbis, Vir illustris, Iulius Tiberianus accepit. Epistola Smyrnensium, sane insignis, de martyrio Apostolici Viri Polycarpi, apud Euseb. Histor. Ecclesiast. l. 4. c. 14. Καὶ ὑπην´τα αὐτῷ ὁ Εἰρήναρχος Η῾ρώδης, καὶ ὁ πατὴρ αὐτοῦ Νικήτης, οἳ καὶ μεταθέντες αὐτὸν εἰς τὸ ὄχημα, ἔπειθον παρακαθεζομενοι καὶ λέγοντες τί γὰρ κακόν ἐςτι λέγειν, κύριε Καῖςαρ, ἢ θῦσαι καὶ σώζεςθαι. Sic Honorium Imperatorem primotes Senatorum curru suô invexisle Romae, arguunt illa Claudiani in VI. Consul. ubi vetitos eos currum de more praecedere, canit. v. 548.Temnunt prisca senes, et in hunc sibi prospera fataGratantur durâsse diem, moderataque laudantTemkpora; quod clemens aditu, pro tempore solusRomanos vetuit currum praecedere Partes.Ipsi Honorio, quod eôdem curru cum Patre Theodosio urbem esset invectus, idem Poeta, ut insignem honorem, adscribit, in III. Consul. v. 126.Quanti tum iuvenes? quantae sprevêre pudoremSpeclandi studio matres? Puerisque severiCertavêre senes? cum tu genitoris amicoExceptus gremio, mediam veherere per urbemUt ad remotius aevum ascendamus, Adrastus Hypsipylam; Thetin Neptunus, invitat curru, apud Statium, l. 5. Theb. v. 699 et l. 1. Achill. v. 79. Imo in Sacris, Iehu Rex Israelis iussit Iehonadbum, honoris ergo, conscendere ad se in currum, 2 Regum c. 10. v. 15. Pharao vero iussit Iosephum, qui secundus ab illo futurus erat, insidere currui secundario, Genes. c. 41. v. 43. Vide Casp. Barth. Animadvers. ad Statum, d. l. ut et infra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.